Letra "Veni, veni Emmanuel (en latin)" de Villancicos

 


Veni, veni, Emmanuel,
Captivum solve Israel.
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei filio.
Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!

Veni, veni, O Oriens;
Solare nos adveniens.
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!

Veni, O Jesse Virgula; Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari; Educ, et antro barathri.
Gaude! Gaude! Emmanuel; Nascetur prote, Israel

Veni, veni, Adonai, Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice; In majestate gloriae.
Gaude! Gaude! Emmanuel; Nascetur prote, Israel


BuscaLetras.com te ha ofrecido la letra de Veni, veni Emmanuel (en latin) de Villancicos gratis. También tenemos el resto de letras de Villancicos en nuestra web. Disfruta de su música y sus canciones.

TOP CONTENIDO